monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, De Nabuthae, § 13 <<<     >>> § 15

§ 14

1 his auditis turbatus est auari spiritus regis.
2 et dormiuit in lecto suo et uelauit faciem suam et non manducauit panem suum.
3 lugent diuites, si non potuerint aliena diripere; si suis pauper non cesserit facultatibus, uim maeroris tegere non possunt.
4 dormire desiderant, uelant faciem suam, ne quicquam in orbe terrarum alienum uideant, ne quicquam in hoc mundo non esse suum nouerint, ne audiant uicinum iuxta se aliquid possidere.
5 ne audiant pauperem sibi contradicentem: horum sunt animae quibus dicit propheta: mulieres diuites, exsurgite.